The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:12

Romans 6:12

Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. + 6.12 Non ergo. Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. Obediatis concupiscentiis. Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let not sin therefore reign in your mortal body, that ye should obey it in the lusts thereof.

In Context

11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. + 6.11 Ita et vos. Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit.

13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.

Read all of Romans 6

Cross References

Leviticus 13:40Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: + 13.40 Calvus ac mundus est. Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.

Deuteronomy 7:2tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

Judges 2:3Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. + 2.3 Quamobrem nolui delere. AUG., quæst. 13 in Jud. Hinc intelligimus quædam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Isrælitæ habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum. Dimisit ergo Josue. AUG. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quæ perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.

Romans 5:21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. + 5.21 Sicut regnavit peccatum in mortem. Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: Gratia regnet, addit, per Jesum Christum, etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.

Romans 6:16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:11Romans 6Romans 6:13 →