Psalmorum 86:2
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Preserve my soul; for I am holy: O thou my God, save thy servant that trusteth in thee.
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:
Psalms 4:3Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? + 4.3 Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt. 1
Psalms 16:1Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. + 16.1 Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo. 1
Psalms 25:2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1
Psalms 50:5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. + 50.5 Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. 1