The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:8

Romans 6:8

Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now if we be dead with Christ, we believe that we shall also live with him:

In Context

7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. + 6.9 Scientes quod Christus. AUG. Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduæ, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, Christus resurgens, etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terræ hujus.

Read all of Romans 6

Cross References

Romans 6:3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? + 6.3 An ignoratis. Mortui peccato quod fit in baptismo, non debemus ei iterum vivere, ut iterum mori sit ei necesse: quia in morte Christi, id est, in similitudine mortis Christi ut sicut semel mortuus est carne, et semper vivit, ita nos semel mortui malo per baptismum, semper vivamus bono. Vel in morte dicit: quia mors est causa hujus purificationis.

2 Corinthians 13:4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. + 13.4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.

1 Thessalonians 4:14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. + 4.14 Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:7Romans 6Romans 6:9 →