The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:9

Romans 6:9

scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. + 6.9 Scientes quod Christus. AUG. Unus resurrexit jam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura; resurrexit filius viduæ, sed moriturus: resurrexit Christus non moriturus. Audi Apostolum, Christus resurgens, etc. Talem spera resurrectionem, et propter hoc esto Christianus, non propter felicitatem terræ hujus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Knowing that Christ being raised from the dead dieth no more; death hath no more dominion over him.

In Context

8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. + 6.10 Quod enim mortuus est peccato. AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.

Read all of Romans 6

Cross References

Psalms 16:9a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 1

Romans 5:14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. + 5.14 Sed regnavit. Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. Qui est forma. Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.

Hebrews 2:14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: + 2.14 Quia ergo. Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quæ per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo et ipse, Christus. Participavit eisdem pueris, vel eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judæos liberos faceret per gratiam qui timore pœnarum servi erant legis. Per mortem. Mirum quid? Mors erat arma per quæ vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.

Hebrews 7:25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. + 7.25 Unde et salvare. Ostenso quod per sacerdotium Christi vetus sacerdotium et lex destruatur, commendat actum ipsius deprimendo, per contrarium, operationem veteris sacerdotii.

Revelation 1:18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:8Romans 6Romans 6:10 →