Romans 7:10
Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. + 7.10 Inventum. Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi prævaricator. Nam. Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine. Occasione accepta, etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines sequuntur. Seduxit. A bono ad malum traxit, et per hoc ad æternam damnationem perduxit. Occidit. AUG. Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the commandment, which was ordained to life, I found to be unto death.
In Context
11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Cross References
Ezekiel 20:11Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
Ezekiel 20:21Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
Romans 10:5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. + 10.5 Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.
Galatians 3:12Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. + 3.12 Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.