The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:11

Romans 7:11

Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For sin, taking occasion by the commandment, deceived me, and by it slew me.

In Context

10Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. + 7.10 Inventum. Ante erat sibi ignoratus peccator, sed modo factus manifestus sibi prævaricator. Nam. Quasi dicat: Quomodo mihi datum est ad mortem? Quia per illud seductus falsa dulcedine. Occasione accepta, etc. Quod concupiscitur, fit dulcius dum vetatur, et sic fallit peccatum per mandatum. Ex prohibitione, namque ubi charitas deficit desiderium mali crescit: quo acto dulcius fit quod prohibetur, et ita fallit falsa dulcedine. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores pœnarum amaritudines sequuntur. Seduxit. A bono ad malum traxit, et per hoc ad æternam damnationem perduxit. Occidit. AUG. Gladio tuo quem portabas, etc., usque ad esto ergo humilis et poteris vincere.

12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. + 7.12 Itaque lex quidem. Ipsa est sancta, sane docens. Et mandatum, id est quod per eam præcipitur. Sanctum, in se. Et justum, id est justificans peccatorem. Et bonum. Id est utile, acquirens vitam. Et cum constet mihi quod lex bona, et tamen ex ea mihi mors, ut supra dictum est, ergo quod bonum est, factum est mors, id est datur mihi a Deo, ita ut sit efficiens causa mortis? Non: sed fomes est efficiens, qui bonam rem vertit in malum.

Read all of Romans 7

Cross References

Isaiah 44:20Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

Jeremiah 49:16Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. + 49.16 Cum exaltaveris, etc. RAB. Quia hæretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quæ ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra hæreticos et carnem dictum est, contra Judæos quoque intelligi potest.

Romans 7:8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. + 7.8 Occasione autem accepta. Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. Omnem concupiscentiam, dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.

Ephesians 4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. + 4.22 Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas

James 1:22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:10Romans 7Romans 7:12 →