Romans 7:8
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. + 7.8 Occasione autem accepta. Quia talis est nostra carnalitas, ut ardentius desideret prohibita: quibus non memoratis, jaceret quasi sopita. Et diabolus videns legem in auxilium hominibus datam, magis exarsit et magis institit, ut eam verteret illis in perniciem, cum prius quasi secure possidens minus tentaret, vel occasione accepta in ipsis rebus, ut visa muliere vel auro. AUG. Minor erat concupiscentia quando ante legem securus peccabas, etc., usque ad omnis est, quando transcendit legem. AMBR. Omnem concupiscentiam, dicens, cuncta peccata signat. Erat enim ante peccatum, sed non omne, quando crimen prævaricationis adhuc deerat. Sed omne peccatum modo accessit, quia etiam prævaricatio. AUG. Aucta est enim concupiscentia ex prohibitione legis, quando adhuc gratia deerat liberantis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 15:22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. + 15.22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.
Romans 4:15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. + 4.15 Lex iram operatur. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim, etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio. Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.
Romans 7:11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Romans 7:17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. + 7.17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.
James 1:14Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. + 1.14 Unusquisque tentatur. Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam ædificamus, diabolus superponit incendium. Ædificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem. Generat mortem. Sicut qui tentatus superat, præmia vitæ; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.