Galatians 3:21
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. + 3.21 Lex ergo, etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Sed concludit Scriptura. Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
Cross References
Matthew 5:17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
Romans 3:6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
Romans 3:31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.
Romans 9:31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. + 9.31 Isræl. Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam. Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.
Galatians 2:17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. + 2.17 Quod si quærentes. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ.
Galatians 2:21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.