Romans 7:17
Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. + 7.17 Nunc autem. Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus. Non ego. Libera est mens, caro captiva. Habitat, etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret. Sed quod habitat in me. Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinæ sententiæ datæ in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now then it is no more I that do it, but sin that dwelleth in me.
In Context
Cross References
Romans 7:18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. + 7.18 Nam velle. Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat. Velle. Bona sunt quæ jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi. Velle. AUG. Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita. Perficere. Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiæ non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.
Romans 7:23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. + 7.23 Video autem. AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris. Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum. Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?
Philippians 3:8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, + 3.8 Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.