The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:23

Romans 7:23

video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. + 7.23 Video autem. AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris. Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum. Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I see another law in my members, warring against the law of my mind, and bringing me into captivity to the law of sin which is in my members.

In Context

22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: + 7.22 Secundum interiorem. AMB. Quia caro ex Adam traducitur peccatum in se habet, si anima traduceretur, et in ipsa habitaret peccatum: quia anima Adæ peccavit, si vero anima peccatum in se haberet, homo non se cognosceret.

24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? + 7.24 Infelix. Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit? Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.

Read all of Romans 7

Cross References

Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.

Romans 6:19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. + 6.19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.

Romans 7:14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. + 7.14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.

Romans 7:25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. + 7.25 Igitur ego ipse. Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse. Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.

Galatians 5:17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. + 5.17 Caro enim concupiscit, etc. Caro dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire, et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat, et per oculum videat. Caro enim nihil, nisi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima car nali concupiscentia spiritui reluctatur. Ipsius enim carnalis concupiscentiæ causa non est in anima, ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.

2 Timothy 2:25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, + 2.25 Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:22Romans 7Romans 7:24 →