Romans 7:21
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: + 7.21 Invenio igitur. Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti. Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I find then a law, that, when I would do good, evil is present with me.
In Context
Cross References
Psalms 65:3Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. + 65.3 Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra. 1
Zechariah 3:1Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
John 8:34Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Romans 6:14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.