Romans 8:18
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Colossians 3:4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
2 Thessalonians 2:14in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. + 2.14 In acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. Vel, ut sitis acquisitio, in qua Deus glorificetur.
Hebrews 11:35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. + 11.35 Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.
1 Peter 1:13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: + 1.13 Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.
1 Peter 5:1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: + 5.1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.