The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:20

Romans 8:20

Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: + 8.20 Non volens, etc. Sponte peccavit, sed non sponte fert pœnam, quod subjicitur fallaciæ: sed propter justitiam et clementiam ejus qui et peccatum punit, et sanare intendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the creature was made subject to vanity, not willingly, but by reason of him who hath subjected the same in hope,

In Context

19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. + 8.19 Nam exspectatio creaturæ. Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.

21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. + 8.21 Quia et ipsa creatura. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.

Read all of Romans 8

Cross References

Genesis 5:29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Isaiah 24:5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

Jeremiah 12:11Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. + 12.11 Desolatione. ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17..

Hosea 4:3Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur.

Romans 8:22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. + 8.22 Omnis creatura. AUG. Homo. Omnis creatura est vel corporalis, etc., usque ad etsi non in omnibus hominibus. Omnis creatura. AMBR. Omnia elementa cum labore sua explent officia, quod est nostri causa: unde quiescent nobis assumptis; et ideo diligenter nos paremus. Ingemiscit. Semper in hoc nova est, quod notatur per inchoativum verbum, et pro desiderio patriæ cœlestis. Parturit. Id est dolet. Usque adhuc. AUG. Quia etsi aliquis in sinu Abrahæ dolere destitit, tamen adhuc in his qui nondum sunt liberati, omnis creatura ingemiscit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:19Romans 8Romans 8:21 →