The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:30

Romans 8:30

Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. + 8.30 Vocavit. Vocatio exterior fit per prædicatores et est communis bonorum et malorum. Interior vero tantum electorum. De exteriori dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocatione impletur prædestinatio. Vocare, est cognitionem de fide adjuvare vel compungere eum quem faciat audire, et hoc est electorum tantum. Magnificavit. Hoc de præscitis, de aliis non, qui etsi ad tempus credant et boni videantur, tamen quia non permanent, non magnificantur. Magnificavit, vel magnificabit: hoc autem futurum est, sed dicitur præteritum: quia dicitur Deus fecisse quæ ab æterno disposuit facere; unde Isaias: Qui fecit quæ futura sunt Isa. 44.. Talibus omnia in bonum, etiam quod deviant, ut inde cautiores sint, et in se non confidentes. Sunt hic quatuor memorata: prædestinatio, vocatio, justificatio, magnificatio. Unum est in Deo, et tria in nobis. Prædestinatio enim nostra non in nobis est, sed in occulto apud ipsum in ejus præscientia. Tria vero reliqua in nobis sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover whom he did predestinate, them he also called: and whom he called, them he also justified: and whom he justified, them he also glorified.

In Context

29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.

31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

Read all of Romans 8

Cross References

John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.

John 17:22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

Romans 1:6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: + 1.6 Vocati Jesu Christi. Id est ab eo, scilicet Jesu Christo. Genitivus pro ablativo more Græco.

Romans 5:8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, + 5.8 Cum adhuc. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?

Romans 8:17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

Romans 8:33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:29Romans 8Romans 8:31 →