The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:9

Romans 8:9

Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But ye are not in the flesh, but in the Spirit, if so be that the Spirit of God dwell in you. Now if any man have not the Spirit of Christ, he is none of his.

In Context

8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. + 8.10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.

Read all of Romans 8

Cross References

Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

Luke 11:13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? + 11.13 Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis.

John 3:34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

John 17:9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: + 17.9 Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.

Romans 8:11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. + 8.11 Quod si Spiritus. AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? Vivificabit et mortalia. ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Mortalia. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Propter inhabitantem. Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.

1 Corinthians 3:21Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:8Romans 8Romans 8:10 →