The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:9

John 17:9

Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: + 17.9 Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I pray for them: I pray not for the world, but for them which thou hast given me; for they are thine.

In Context

8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. + 17.10 Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.

Read all of John 17

Cross References

Luke 8:34Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. + 8.34 Fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogæ pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando prædicant.

John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, + 14.16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.

John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.

John 17:20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: + 17.20 Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.

Hebrews 9:24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

1 John 5:19Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. + 5.19 Et mundus totus. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:8John 17John 17:10 →