The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:29

Romans 9:29

et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as Esaias said before, Except the Lord of Sabaoth had left us a seed, we had been as Sodoma, and been made like unto Gomorrha.

In Context

28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: + 9.28 Verbum enim. Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen æquum est, priori verbo legis; unde additur, in æquitate, id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus præfiguratis, vel quia quæ æqua sunt retinet, ut moralia; et quæ jus est tolli, ut sunt figuræ, rescindit. Et abbrevians in æquitate. Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: Nisi Dominus sabaoth. Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiæ salvandæ, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas prædicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excæcavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. Et sicut Gomorrha similes. Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpæ et pœnæ, quasi dicat: Pares essemus in pœna, quia similes essemus in culpa.

30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.

Read all of Romans 9

Cross References

Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.

Isaiah 1:9Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. + 1.9 Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.

Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. + 13.19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.

Jeremiah 50:40Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.

Lamentations 4:6Vau Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.

Zephaniah 2:6Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:28Romans 9Romans 9:30 →