Romans 9:28
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: + 9.28 Verbum enim. Subdit propheta per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria operum legalium excludatur. Verbum enim Evangelii quod dicitur consummans, ad perfectionem ducit, et omnia legalia in uno Christo abbreviat: tamen æquum est, priori verbo legis; unde additur, in æquitate, id est ut nihil desit ad justitiam de omnibus præfiguratis, vel quia quæ æqua sunt retinet, ut moralia; et quæ jus est tolli, ut sunt figuræ, rescindit. Et abbrevians in æquitate. Ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observationes. Ne quis autem dubitet, Propheta adjungit: Nisi Dominus sabaoth. Dominus fecit verbum, quod tam necessarium erat, quod nisi esset semen, id est verbum, etc. Vel per semen intelliguntur reliquiæ salvandæ, id est apostoli et alii boni, et nisi per illas prædicatum esset verbum Dei, gentes periissent. Et hoc est: Nisi Dominus exercituum, quando alios excæcavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos, de quibus seges Christi crevit. Et sicut Gomorrha similes. Utrumque posuit, ut notet similitudinem culpæ et pœnæ, quasi dicat: Pares essemus in pœna, quia similes essemus in culpa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 9:8et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 1
Isaiah 5:16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
Isaiah 28:22Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]
Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.