The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:30

Romans 9:30

Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What shall we say then? That the Gentiles, which followed not after righteousness, have attained to righteousness, even the righteousness which is of faith.

In Context

29et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. + 9.31 Isræl. Isræl vero secutus est legem quasi retro, quia nunquam attingit spiritualem intelligentiam. Sectando justitiam. Lex Moysi est lex justitiæ, si bene sit intellecta. Vel sectando justitiam legis, id est quæ est ex timore pœnæ, non amore justitiæ, non pervenit, etc.

Read all of Romans 9

Cross References

Proverbs 15:9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

Isaiah 51:1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.

Romans 1:17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. + 1.17 Justitia enim Dei. AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Revelatur. AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. Ex fide, etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. Sicut scriptum est. In Abacuc cap. 2. ita est: Justus autem ex sua fide vivet. Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.

Romans 3:21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. + 3.21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.

Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

Romans 4:22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:29Romans 9Romans 9:31 →