Ruth 1:6
Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. + 21.1 Visitavit autem Deus Saram, etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.
Genesis 48:15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Exodus 16:4Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. + 16.4 Ecce pluam, etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus. Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc? Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc? Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? Panes. Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem. Ut tentem. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.
Psalms 102:14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. + 102.14 Recordatus est, etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Memento, quoniam pulvis sumus. Quasi diceret: Cognovit figmentum, id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: Memento quia pulvis sumus, id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiæ tuæ. Vel, Homo sicut fenum, etc. Homo enim sicut flos egreditur, etc., usque ad Misericordia Domini. Efflorebit CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum. 1
Psalms 111:5Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: + 111.5 Miseretur. ID. Qui dat egentibus, Commodat, qui mutuum præstat, post tantumdem recepturus. 1