The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 2 › Ruth 2:14

Ruth 2:14

Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. + 2.14 Quando hora. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 16.. A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Intinge buccellam. Lege, scilicet quæ diu meditata perseverans in priorem populum Pharisæorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe præfiguratum cognoscit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Boaz said unto her, At mealtime come thou hither, and eat of the bread, and dip thy morsel in the vinegar. And she sat beside the reapers: and he reached her parched corn, and she did eat, and was sufficed, and left.

In Context

13Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. + 2.13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..

15Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:

Read all of Ruth 2

Cross References

Deuteronomy 8:10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

Ruth 2:18Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. + 2.18 Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus. Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.

1 Samuel 25:18Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: + 25.18 Sata. Satum est genus mensuræ continens modium et semis Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur quæ priusquam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est, ligaturas de fructibus ficorum.

2 Kings 4:43Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.

Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1

Isaiah 32:8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 2:13Ruth 2Ruth 2:15 →