bible.software › Ruth › Ruth 2 › Ruth 2:15
Ruth 2:15
Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when she was risen up to glean, Boaz commanded his young men, saying, Let her glean even among the sheaves, and reproach her not:
In Context
14Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. + 2.14 Quando hora. Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 16.. A Domino enim dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Intinge buccellam. Lege, scilicet quæ diu meditata perseverans in priorem populum Pharisæorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe præfiguratum cognoscit.
16et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. + 2.16 De vestris. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. De vestris manibus projicite, etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit.
Read all of Ruth 2
Cross References
James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 2:15