The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 2 › Ruth 2:16

Ruth 2:16

et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. + 2.16 De vestris. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. De vestris manibus projicite, etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And let fall also some of the handfuls of purpose for her, and leave them, that she may glean them, and rebuke her not.

In Context

15Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:

17Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. + 2.17 Quasi ephi. Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.

Read all of Ruth 2

Cross References

Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.

Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

2 Corinthians 8:5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, + 8.5 Primum Domino se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excæcant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.

Hebrews 6:10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. + 6.10 Operis. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus, et hoc ex dilectione, quæ informat actiones; ecce alacritas, et hoc ad gloriam Dei; ecce pura et recta intentio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 2:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 2:15Ruth 2Ruth 2:17 →