The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 2 › Ruth 2:20

Ruth 2:20

Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo. + 2.20 Propinquus. Cognoscit propinquum mater Ecclesia per gratuita beneficia populo gentium collata, et audito nomine recordatur beneficiorum antiquorum; unde: Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis Psal. 142..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Naomi said unto her daughter in law, Blessed be he of the LORD, who hath not left off his kindness to the living and to the dead. And Naomi said unto her, The man is near of kin unto us, one of our next kinsmen.

In Context

19Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.

21Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. + 2.21 Præcepit mihi. Quia Christus omnibus ad se venientibus præcipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: Melius est filia; hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.

Read all of Ruth 2

Cross References

Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: + 25.5 Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.

Ruth 3:10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.

Ruth 4:4quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.

Ruth 4:14Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël:

2 Samuel 9:1Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? + 9.1 Et dixit David, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 2:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 2:19Ruth 2Ruth 2:21 →