The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 25 › Deuteronomii 25:9

Deuteronomii 25:9

accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. + 25.9 Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall his brother’s wife come unto him in the presence of the elders, and loose his shoe from off his foot, and spit in his face, and shall answer and say, So shall it be done unto that man that will not build up his brother’s house.

In Context

8Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:

10Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.

Read all of Deuteronomii 25

Cross References

Numbers 12:14Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. + 12.14 Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo. ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.

Ruth 4:7Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël.

Ruth 4:10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.

Job 30:10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. + 30.10 Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:

Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

Matthew 27:30Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 25:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 25:8Deuteronomii 25Deuteronomii 25:10 →