The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 23 › Genesis 23:11

Genesis 23:11

Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nay, my lord, hear me: the field give I thee, and the cave that is therein, I give it thee; in the presence of the sons of my people give I it thee: bury thy dead.

In Context

10Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:

12Adoravit Abraham coram populo terræ.

Read all of Genesis 23

Cross References

Genesis 23:18Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

Deuteronomy 17:6In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. + 17.6 In ore duorum aut trium testium. Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguæ testantur Christum esse regem Judæorum: Hebraica, Græca et Latina Joan. 19.. Nemo occidatur. Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinæ Scripturæ auctoritas requirenda est.

Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.

Ruth 4:9At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi; + 4.9 Testes. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus jam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi Dei fecundavit omnia possidens, quæ priores et posteriores habuerunt sancti.

2 Samuel 24:20Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se:

1 Chronicles 21:22Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 23:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 23:10Genesis 23Genesis 23:12 →