The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 1 › Canticum Canticorum 1:13

Canticum Canticorum 1:13

Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. + 1.13 Botrus cypri dilectus. Botrus cypri cum resurrexit: In vineis Engaddi est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quæ in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons hædi propter charismata, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meæ tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, Botrus, qui fuit fasciculus myrrhæ in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum lætificat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A bundle of myrrh is my wellbeloved unto me; he shall lie all night betwixt my breasts.

In Context

12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. + 1.12 Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..

14Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. + 1.14 Ecce tu pulchra. Hactenus Ecclesia, quæ dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra; quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea. Alia translatio: Proxima mea; hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam cœperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui. Alia laus sponsæ speciosæ, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quæris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam Matth. 5., non habet oculos columbæ; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbæ specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur. Columba felle caret, rostro non lædit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinæ sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hæreticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.

Read all of Canticum Canticorum 1

Cross References

Genesis 43:11Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. + 43.11 Modicum resinæ et mellis et storacis, etc. HIER. Quæst. Hebr., tom. 3 Aliquid resinæ, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.

Song of Solomon 2:7Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. + 2.7 Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.

Song of Solomon 4:6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. + 4.6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

Song of Solomon 5:13Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. + 5.13 Genæ. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quæ in illo singulariter refulsit. Sicut areolæ. Quemadmodum ordinatæ sunt areolæ ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinæ modestia et dulcedine delectabat præsentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis; hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham. Verba doctrinæ ejus lilia quæ claritatem regni cœlestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham, quia contemptum voluptatum prædicant.

John 19:39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 1:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 1:12Canticum Canticorum 1Canticum Canticorum 1:14 →