Canticum Canticorum 1:14
Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. + 1.14 Ecce tu pulchra. Hactenus Ecclesia, quæ dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra; quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea. Alia translatio: Proxima mea; hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam cœperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui. Alia laus sponsæ speciosæ, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quæris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam Matth. 5., non habet oculos columbæ; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbæ specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur. Columba felle caret, rostro non lædit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinæ sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hæreticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My beloved is unto me as a cluster of camphire in the vineyards of En-gedi.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 1
Cross References
Joshua 15:62et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
Song of Solomon 1:13Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. + 1.13 Botrus cypri dilectus. Botrus cypri cum resurrexit: In vineis Engaddi est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quæ in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons hædi propter charismata, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meæ tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, Botrus, qui fuit fasciculus myrrhæ in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum lætificat.
Song of Solomon 4:13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.