bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:11
Canticum Canticorum 2:11
jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit. + 2.11 Imber abiit. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est prædicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For, lo, the winter is past, the rain is over and gone;
In Context
10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.
12Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra; + 2.12 Flores. Quasi: Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere prædicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro prædicatione intermisit. Tempus putationis. Jam inutilibus vanæ religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu præparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quæ multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quæ ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis, vox apostolorum, vel quorumlibet prædicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiæ amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in cœlis, incolatus sui et patriæ sibi promissæ memores.
Read all of Canticum Canticorum 2
Cross References
Ecclesiastes 3:11Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Isaiah 40:2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isaiah 60:1[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. + 60.1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.
Ephesians 5:8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
This Verse In Other Editions
Study Canticum Canticorum 2:11