Canticum Canticorum 2:10
En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My beloved spake, and said unto me, Rise up, my love, my fair one, and come away.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 2
Cross References
Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.
Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1
Song of Solomon 2:8Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. + 2.8 Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.
Song of Solomon 4:7Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. + 4.7 Tota pulchra es. Non solum in electioribus membris, quæ enumeravi, sed etiam in illis qui pusilli et fragiles videntur.
Jeremiah 31:3Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. + 31.3 Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Isræl, etc., usque ad non merito salvatus est.
Matthew 9:9Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. + 9.9 Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum.