The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:13

Canticum Canticorum 2:13

ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: + 2.13 Ficus. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quæ non sunt habiles esui, quæ etiam si concussæ fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, prædicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiæ intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineæ florentes. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quæ Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod lætificat cor hominis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The fig tree putteth forth her green figs, and the vines with the tender grape give a good smell. Arise, my love, my fair one, and come away.

In Context

12Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra; + 2.12 Flores. Quasi: Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere prædicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro prædicatione intermisit. Tempus putationis. Jam inutilibus vanæ religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu præparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quæ multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quæ ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis, vox apostolorum, vel quorumlibet prædicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiæ amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in cœlis, incolatus sui et patriæ sibi promissæ memores.

14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Song of Solomon 2:10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.

Song of Solomon 7:8Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. + 7.8 Dixi: Ascendam. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete prædicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam, id est, dedi Ecclesiæ augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus; id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi. Quasi, insistendum est ad conversionem Judæorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus ejus. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per hæc doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo præstat, ita præstat præsens allocutio Ecclesiæ ipsi famæ quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox præsentis doctrinæ. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur.

Isaiah 18:5Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et præcidentur ramusculi ejus falcibus, et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur. + 18.5 Ramusculi. ID. Inutiles: unde: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum purgabit eum.

Isaiah 61:11Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.] + 61.11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.

Haggai 2:19Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.

Luke 13:6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. + 13.6 Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 2:12Canticum Canticorum 2Canticum Canticorum 2:14 →