The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 3 › Canticum Canticorum 3:6

Canticum Canticorum 3:6

Chorus Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? + 3.6 Quæ est ista. Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata. Quæ est ista? Judæi conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quæ ascendit. Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiæ, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum. Id est per medium gentium, quæ nulla erant virtutum fruge fecundæ, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi, quia a mundi illecebris separata, cœlestibus præceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad cœlestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia cœli rapiatur. Ex aromatibus. Nota quod aromata commemorans, primo myrrham, deinde thus, et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta. In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius, vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is this that cometh out of the wilderness like pillars of smoke, perfumed with myrrh and frankincense, with all powders of the merchant?

In Context

5Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. + 3.5 Adjuro vos. Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. Adjuro vos. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiæ de gentibus, quam de Judæis collectæ curam habere: sed æqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hæc regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judæis. Cervosque. Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.

7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.

Read all of Canticum Canticorum 3

Cross References

Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.

Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.

Song of Solomon 1:3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

Song of Solomon 4:6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. + 4.6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

Song of Solomon 5:5Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. + 5.5 Surrexi, ut aperirem. Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ prædicat assurgat, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, Manus meæ distillaverunt, etc. Et digiti mei pleni sunt myrrha. Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernæ retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.

Song of Solomon 8:5Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. + 8.5 Quæ est ista? Judæa in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quæ est ista? Sub arbore. Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiæ, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi. Quod fuit effectus magnæ benignitatis, quia in illa arbore interius excæcata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 3:5Canticum Canticorum 3Canticum Canticorum 3:7 →