The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:1

Canticum Canticorum 4:1

[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, thou art fair, my love; behold, thou art fair; thou hast doves’ eyes within thy locks: thy hair is as a flock of goats, that appear from mount Gilead.

In Context

2Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. + 4.2 Dentes tui sicut greges tonsarum. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiæ populi, qui numerositatem præstant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate prævalent. De lavacro, omnes. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quæ possident. Gemellis fetibus. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminæ charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonæ operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa Sap. 4..

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Numbers 32:1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, + 32.1 Filii autem Ruben, etc. ORIG., hom. 26 in Num. Omnia quæ dicuntur non solum ex sermone, qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen hæreditatem extra Jordanem accipiunt.

Psalms 45:11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. + 45.11 Vacate. Ibid. Si combusta sunt arma, vacate, non habentes unde pugnetis. 1

Song of Solomon 2:10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.

Song of Solomon 4:9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. + 4.9 Vulnerasti cor. Ideo debes venire, et de acquisitione aliorum laborare, quia diligo te. Vel, ideo dabo tibi coronam de hominibus illis, quia præparasti mihi in te locum dilectionis. Omnis tua pulchritudo mihi placet, sed maxime placet unitas catholica, quam et in prælatis et in subditis video.

Song of Solomon 6:5Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

Song of Solomon 7:5Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. + 7.5 Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:2 →