The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:2

Canticum Canticorum 4:2

Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. + 4.2 Dentes tui sicut greges tonsarum. Sicut in capillis, fragiliores Ecclesiæ populi, qui numerositatem præstant, signantur: sic in dentibus fortiores quique et ad regendam Ecclesiam apti, qui firmitate prævalent. De lavacro, omnes. Omnium est, baptismo purificari: perfectorum est, et maxime eorum, quibus cura ovium est commissa, renuntiare omnibus quæ possident. Gemellis fetibus. Id est consimilibus fetibus, quia tales alios reddunt quales ipsi sunt. Vel, duplices fetus, opera geminæ charitatis, ut fideles conversi de utroque populo. Vel, fides et opus. Et sterilis non est. Nec illi inter steriles deputantur, qui abluti statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis confessi sunt. Habuerunt etiam votum bonæ operationis, quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent, unde dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa Sap. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy teeth are like a flock of sheep that are even shorn, which came up from the washing; whereof every one bear twins, and none is barren among them.

In Context

1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.

3Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. + 4.3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Exodus 23:26Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo.

Song of Solomon 6:6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. + 6.6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, etc. GREG. Cum multi mira agunt, ventura prophetant, mundum perfecte relinquunt, cœlestibus desideriis arden: sicut cortex mali punici sanctæ comparantur Ecclesiæ. Sed hæc omnia nihil sunt ad comparationem rei de qua scribitur: Quod oculus non vidit nec auris audivi, etc. Isa. 64. Unde convenienter subdit: Absque occultis tuis, quasi dicat, magna quidem sunt, quæ in te non latent, sed valde ineffabilia quæ latent.

John 15:7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. + 15.7 Et verba. Verba Dei tunc dicuntur manere in nobis, quando facimus quæ præcipit et diligimus quæ promittit. Qui autem hoc non facit, tangit, non cohæret, et ideo non sunt ei in beneficium sed in testimonium damnationis. Petetis. Si quid petit fidelis et non fit, non petit hoc quod habet mansio in eo, nec quod habet verba ejus quæ sunt in eo, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis.

1 Thessalonians 2:13Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: + 2.13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:1Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:3 →