Canticum Canticorum 4:10
Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 4
Cross References
Song of Solomon 1:2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. + 1.2 Oleum effusum nomen tuum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim prædicatur. Oleum effusum, id est, in universa terra Christi nomen prædicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judææ tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulæ dilexerunt te. Hæc dicens, adolescentulas conspicit, quæ dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsæ laudatur eloquiis. Universæ Ecclesiæ, quæ unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulæ sunt: non vetustæ per culpam, sed novellæ per gratiam, non senio steriles, sed ætate mentis ad spiritualem congruæ fecunditatem. Et quia oleo tuæ gratiæ omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulæ, etc.
Song of Solomon 1:12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. + 1.12 Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..
Song of Solomon 5:5Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. + 5.5 Surrexi, ut aperirem. Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ prædicat assurgat, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, Manus meæ distillaverunt, etc. Et digiti mei pleni sunt myrrha. Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernæ retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.
2 Corinthians 1:21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: + 1.21 Vobiscum in Christo. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis, per quos vos confirmati estis.
Philippians 4:18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. + 4.18 In odorem. Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11..