The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:12

Canticum Canticorum 4:12

Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. + 4.12 Hortus. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsæ singulis rebus pretiosis coæquare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsæ commendatio sit captabilior illi alii sponsæ, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus. Quia Ecclesia, quæ fontis nomine designatur, primum parva in Judæa, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuæ: quia illa parva Ecclesia de Judæis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons, quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus, quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A garden inclosed is my sister, my spouse; a spring shut up, a fountain sealed.

In Context

11Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. + 4.11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.

13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Genesis 29:3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

Song of Solomon 6:2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. + 6.2 Ego dilecto meo. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensæ charitatis, quæ interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quæritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.

Isaiah 58:11Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. + 58.11 Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.

Jeremiah 31:12Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et fœtu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

1 Corinthians 6:13Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. + 6.13 Esca ventri. Propter hæc non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per hæc nota necessaria naturæ, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel prætermitti.

1 Corinthians 7:34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. + 7.34 Cogitat, etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. Ut sit sancta, etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:11Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:13 →