The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 4 › Canticum Canticorum 4:14

Canticum Canticorum 4:14

Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. + 4.14 Fistula et cinnamomum. Fistula quæ et casia, arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quæ ad curandas viscerum molestias valet, quæ pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quæ humiles spiritu significat, quæ Dominicæ passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati. Cinnamomum est brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinæ usum fistulæ duplo præstans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicæ passionis oritur nobis despectus nostræ virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam prædicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant. Cum universis lignis. Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quæ alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Alœ non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem. Primis. Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Spikenard and saffron; calamus and cinnamon, with all trees of frankincense; myrrh and aloes, with all the chief spices:

In Context

13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.

15Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. + 4.15 Fons hortorum. Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina cœlestis, quæ plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur: Puteus aquarum viventium, quia eadem doctrina Ecclesiæ, et fons hortorum est, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: et puteus est propter occulta mysteria quæ solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur. Aquarum viventium, propter divina eloquia, quæ de invisibilibus divinæ gratiæ thesauris procedunt, atque in vitam æternam ducunt. De Libano, id est, de ipsa Ecclesia, quæ et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.

Read all of Canticum Canticorum 4

Cross References

Genesis 43:11Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. + 43.11 Modicum resinæ et mellis et storacis, etc. HIER. Quæst. Hebr., tom. 3 Aliquid resinæ, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.

Numbers 24:6ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. + 24.6 Ut valles nemorosæ. ORIG. Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur. Ut horti juxta fluvios irrigui. ID. Alia littera, etc., usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare. Cedri. Dei scilicet, quæ suscipiunt palmites vitis de Ægypto translatæ: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem.

2 Chronicles 9:9Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni.

Song of Solomon 1:12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. + 1.12 Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..

Song of Solomon 4:6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. + 4.6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

Song of Solomon 6:2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. + 6.2 Ego dilecto meo. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensæ charitatis, quæ interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quæritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 4:13Canticum Canticorum 4Canticum Canticorum 4:15 →