The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 8 › Canticum Canticorum 8:10

Canticum Canticorum 8:10

Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. + 8.10 Ego murus. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus. Audiens Ecclesia hæc consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo. Hæc omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suæ pacis, per verbum suæ reconciliationis largitus est. Quasi pacem reperiens. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quæ olim a lege et prophetis est prænuntiata. Quæ pax non unam tantum gentem Judæorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineæ, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am a wall, and my breasts like towers: then was I in his eyes as one that found favour.

In Context

9Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. + 8.9 Si murus est, etc. Si inventus fuerit aliquis, qui ab incursionibus errantium possit alios defendere, armis nequitiæ fortiter resistendo, vel naturæ ingenio munitus, vel philosophica scientia imbutus: divinis Scripturis eum informemus. Si ostium. Si quis est non adeo imbutus ad repellenda hæreticorum sophismata, sed tamen simplicitate fidei, intrare volentibus in atria patriæ cœlestis, potens pandere rectam viam prædicando, et parvulos imbuendo: proponamus ei immarcessibilia priorum virorum exempla, quibus suum melius impleat officium.

11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. + 8.11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.

Read all of Canticum Canticorum 8

Cross References

Genesis 6:8Noë vero invenit gratiam coram Domino.

Proverbs 3:4et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. + 3.4 Et invenies gratiam. Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.

Song of Solomon 4:5Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. + 4.5 Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ, quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.

Song of Solomon 7:7Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. + 7.7 Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.

Ezekiel 16:7Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena.

Romans 5:1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: + 5.1 Ex fide. Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus, qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 8:9Canticum Canticorum 8Canticum Canticorum 8:11 →