Canticum Canticorum 5:12
Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. + 5.12 Oculi ejus sicut columbæ. GREG. Solent columbæ juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes dæmonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quæ fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quæritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia prædicatores et nova et vetera proferunt. Oculi ejus. Id est, dona sancti Spiritus, quæ ipse dat, quæ amatores suos, non in cœno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quæ charismata, quia sola gratia dantur, subditur: Quæ lacte sunt lotæ. Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quæ resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His eyes are as the eyes of doves by the rivers of waters, washed with milk, and fitly set.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Song of Solomon 4:1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.