The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 5 › Canticum Canticorum 5:14

Canticum Canticorum 5:14

Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. + 5.14 Manus illius. Id est, opera Christi: quæ enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret. Tornatiles, quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura cæteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiæ regulam tenet, unde dicitur: Oportet in me impleri omnem justitiam Matth. 3.. Aureæ, plenæ hiacynthis. Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quæ nos ad spem et ad amorem cœlestium excitant. Hiacynthus enim ærei coloris est. Venter ejus eburneus, id est, fragilitas humanitatis: eburneus pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis. Distinctus, scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem cœlestium significat. Distinctus ergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni cœli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His hands are as gold rings set with the beryl: his belly is as bright ivory overlaid with sapphires.

In Context

13Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. + 5.13 Genæ. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quæ in illo singulariter refulsit. Sicut areolæ. Quemadmodum ordinatæ sunt areolæ ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinæ modestia et dulcedine delectabat præsentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis; hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham. Verba doctrinæ ejus lilia quæ claritatem regni cœlestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham, quia contemptum voluptatum prædicant.

15Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. + 5.15 Crura illius columnæ, id est, itinera passionis, incarnationis, quæ columnæ dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Fundatæ super bases. Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis prædictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel bases ipsa dispositio Dei, quæ ordinavit. Species ejus ut Libani. Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44., quia ipse non accepit ad mensuram, et de plenitudine ejus omnes accepimus Joan..

Read all of Canticum Canticorum 5

Cross References

Exodus 15:6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum.

Exodus 28:20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

Psalms 44:4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. + 44.4 Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere. 1

Song of Solomon 7:2Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. + 7.2 Umbilicus. Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit crater, quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis, id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter tuus. Venter noster acervus est tritici, cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. Venter tuus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis. Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.

Isaiah 52:13[Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. + 52.13 Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.

Ezekiel 1:16Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quatuor: et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 5:13Canticum Canticorum 5Canticum Canticorum 5:15 →