Canticum Canticorum 5:15
Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. + 5.15 Crura illius columnæ, id est, itinera passionis, incarnationis, quæ columnæ dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Fundatæ super bases. Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis prædictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel bases ipsa dispositio Dei, quæ ordinavit. Species ejus ut Libani. Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo Libanus altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut cedrus pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44., quia ipse non accepit ad mensuram, et de plenitudine ejus omnes accepimus Joan..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Exodus 26:19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. + 26.19 Quibus quadraginta bases argenteas, etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.
1 Kings 4:33Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. + 4.33 Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.
Song of Solomon 4:11Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. + 4.11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.
Lamentations 4:7Zain Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Zechariah 9:17Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?]