The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 6 › Canticum Canticorum 6:9

Canticum Canticorum 6:9

Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? + 6.9 Quæ est ista. Ecclesia gentium ita firmiter instituta, et usquequaque multiplicitate sui diffusa et producta per gradus et successiones suas usque ad novissima tempora, illis novissimis temporibus jam intuens Synagoga, tam bene operatam, operantemque ipsam sanctam Ecclesiam, tam diffusam, tot sapientissimos sine schismate sequi unam fidem: præterea vivorum et mortuorum miracula, et multa alia Christianæ fidei argumenta; jam conjuncta, pœnitens, et compuncta, dicit admirative, Quæ est ista, etc. Quasi aurora consurgens. Tunc Ecclesia fit aurora, cum mortalitatis atque ignorantiæ tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora, sed in regno dies erit, ubi plenum visum veri solis habebit. Pulchra ut luna. In nocte vitæ præsentis, ubi variantur status temporalium, comparatur lunæ: quia nunc clara mundo, nunc despecta; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis. In futura beatitudine, ubi idem status erit, sicut sol fulgebunt justi. Terribilis ut castrorum acies ordinata. Habent tales prælatos sibi ordinatos, qui probabilibus sententiis fidem nostram evacuant, et terrorem nobis incutiunt. Quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior est Ecclesia æris potestatibus, vel quæque fidelis anima.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My dove, my undefiled is but one; she is the only one of her mother, she is the choice one of her that bare her. The daughters saw her, and blessed her; yea, the queens and the concubines, and they praised her.

In Context

8Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. + 6.8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.

10Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. + 6.10 Descendi in hortum nucum, etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ.

Read all of Canticum Canticorum 6

Cross References

Numbers 23:9De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. + 23.9 De summis, etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et cœlestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad consurgentes cum Christo exercuerint super terram. Vide, etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Isræl, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Isræl intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus. Populus solus. Quia non est permistus cæteris hominibus, nec inter cæteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista cæteris. Populus solus habitabit, etc. ORIG. Spiritualis Jacob et Isræl, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur. Quis numerare. ID. Alia littera, etc., usque ad et patitur illa quæ in secundo libro Regum sunt scripta.

Deuteronomy 33:29Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.] + 33.29 Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.

Psalms 126:2Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, + 126.2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos. 1

Song of Solomon 2:14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.

Galatians 4:26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. + 4.26 Quæ sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

2 Thessalonians 1:10cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. + 1.10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 6:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 6:8Canticum Canticorum 6Canticum Canticorum 6:10 →