The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 8 › Canticum Canticorum 8:14

Canticum Canticorum 8:14

Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.] + 8.14 Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Make haste, my beloved, and be thou like to a roe or to a young hart upon the mountains of spices.

In Context

13Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. + 8.13 Quæ habitas in hortis. Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire faciat, id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.

Read all of Canticum Canticorum 8

Cross References

Song of Solomon 2:17donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.] + 2.17 Revertere, similis. In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus prædicatura sum.

Luke 19:12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. + 19.12 Nobilis abiit. Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl, qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam. Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

Revelation 22:17Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. + 22.17 Et spiritus, id est Trinitas, quæ pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt, etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 8:13Canticum Canticorum 8