The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 8 › Canticum Canticorum 8:13

Canticum Canticorum 8:13

Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. + 8.13 Quæ habitas in hortis. Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire faciat, id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou that dwellest in the gardens, the companions hearken to thy voice: cause me to hear it.

In Context

12Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. + 8.12 Mille tui pacifici. Pretium perfectum quidquid habet. Per mille, perfectio; per argentum, omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille, etc. Eadem perfectio quæ per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti, quam si diceret duo millia. Mille, etc. Idem est argentei et pacifici: quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat.

14Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.] + 8.14 Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.

Read all of Canticum Canticorum 8

Cross References

Judges 14:11Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.

Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

Song of Solomon 2:13ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: + 2.13 Ficus. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quæ non sunt habiles esui, quæ etiam si concussæ fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, prædicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiæ intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineæ florentes. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quæ Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod lætificat cor hominis.

Song of Solomon 4:16Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.] + 4.16 Surge. Et cum talis sit hortus, surge, id est, discede vel impugna. Surge. Horto consito et irrigato, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis illius, tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur, quia quo amplius flagellantur, eo amplius interna fluctuum illius suavitas panditur. In aquilone, mundi adversa; in austro, blandimenta intellige, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. Surge, permittentis est, non imperantis. Perfla. Alter vexando, alter recreando. Perfla, id est, infer tribulationem, vel persequendo, ut Ecclesia in utroque pulsata et probata mirum odorem constantiæ suæ et abundantioris virtutis ubique diffundat, et in fine mundi positos inenarrabili fragrantia suæ suavitatis satiabit.

Song of Solomon 6:2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. + 6.2 Ego dilecto meo. Hunc versiculum apponit exaggerando stimulum immensæ charitatis, quæ interius exardescit. Quasi: In me descendit, in me potes habere formam ejus, quem quæritis. Ego nepoti meo et nepos meus mihi, qui pascit inter lilia.

Song of Solomon 7:11Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. + 7.11 Veni, dilecte. Qui assumptam pro me humanitatem in cœlo locasti, per præsentiam divinæ gratiæ visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Veni. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In agro, Christiani; in villis, pagani; in vineis, Ecclesiæ; in floribus, fides; in fructibus, virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui præsentiam quærit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 8:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 8:12Canticum Canticorum 8Canticum Canticorum 8:14 →