Titus 1:13
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This witness is true. Wherefore rebuke them sharply, that they may be sound in the faith;
In Context
Cross References
Leviticus 19:17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1
2 Corinthians 7:8Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, + 7.8 Et si prius pœniteret. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns. Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod, id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.
1 Timothy 4:6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
2 Timothy 4:2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. + 4.2 Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.
Titus 2:15Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. + 2.15 Argue cum omni, etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.