Titus 2:15
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. + 2.15 Argue cum omni, etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These things speak, and exhort, and rebuke with all authority. Let no man despise thee.
In Context
Cross References
Mark 1:22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. + 1.22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.
Luke 4:36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.
1 Timothy 5:20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. + 5.20 Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est.
Titus 1:13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,