Titus 1:4
Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. + 1.4 Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
2 Corinthians 2:13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. + 2.13 Eo quod non. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare.
2 Corinthians 7:6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
2 Corinthians 8:6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
2 Corinthians 8:23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. + 8.23 Sive. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriæ Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est.