bible.software › Titus › Titus 1 › Titus 1:5
Titus 1:5
Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, + 1.5 Presbyteros. Pluraliter dicit presbyteros, non autem singulariter, ut scilicet pastoralis curæ onus facilius sustineatur, per multos divisum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For this cause left I thee in Crete, that thou shouldest set in order the things that are wanting, and ordain elders in every city, as I had appointed thee:
In Context
4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. + 1.4 Filio secundum communem fidem. Id est catholicam non privatam alicujus. Catholicon Græce, commune vel universale dicitur Latine. Hujus rei gratia. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, incipiens ita, hujus rei gratia. Dum hæc recolit, sicut ei disposuerat monet exsequi.
6si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. + 1.6 Sine crimine. Si dixisset, sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine, sine peccato vero in hac vita neminem dixerim; non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde justum discutias in hac vita, non est tamen sine peccato. Unius uxoris virum. (HIERON. Epist. ad Oceanum. ) Post baptismum, etc., usque ad quia est ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire. Filios habens fideles. Id est, nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non subditos. Alioquin nec spes in illo est corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator.
Read all of Titus 1
Cross References
1 Chronicles 6:32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Acts 11:30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Acts 27:7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem:
Acts 27:21Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. + 27.21 Oportebat quidem, etc. ID. Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me.
1 Corinthians 14:40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
This Verse In Other Editions
Study Titus 1:5