The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 2 › Titus 2:13

Titus 2:13

exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: + 2.13 Et adventum gloriæ magni Dei, etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum, etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Looking for that blessed hope, and the glorious appearing of the great God and our Saviour Jesus Christ;

In Context

12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

Read all of Titus 2

Cross References

Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

Mark 14:62Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. + 14.62 Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli. HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.

Romans 5:5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.

Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 2:12Titus 2Titus 2:14 →