The Bible Software
bible.software › Zaccharias Propheta › Zaccharias Propheta 10 › Zaccharias Propheta 10:11

Zaccharias Propheta 10:11

et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall pass through the sea with affliction, and shall smite the waves in the sea, and all the deeps of the river shall dry up: and the pride of Assyria shall be brought down, and the sceptre of Egypt shall depart away.

In Context

10Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:

12Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]

Read all of Zaccharias Propheta 10

Cross References

Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.

Exodus 14:27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

2 Kings 2:8Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

Ezra 6:22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël. + 6.22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.

Psalms 77:16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. + 77.16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam. 1

Psalms 114:5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. + 114.5 O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Zaccharias Propheta 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Zaccharias Propheta 10:10Zaccharias Propheta 10Zaccharias Propheta 10:12 →